«De coelo» ergo «respexit Dominus, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum.» Mortificati illi; filii autem mortificatorum qui, nisi nos? Quomodo autem solvimur nos, nisi cum dicimus ei: «Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis» 74Psal. CXV, 16 et 17 ? Solvitur enim unusquisque a vinculis cupiditatum malarum, vel a nodis peccatorum suorum. Remissio peccatorum, solutio est. Quid enim prodesset Lazaro, quia processit de monumento, nisi diceretur: «Solvite eum, et sinite abire» 75Joan. XI, 44 ? Ipse quidem voce de sepulcro suscitavit, ipse clamando animam reddidit, ipse terrenam molem sepulto impositam vicit, et processit ille vinctus: non ergo pedibus propriis, sed virtute producentis. Fit hoc in corde poenitentis: cum audis hominem poenitere peccatorum suorum, jam revixit; cum audis hominem confitendo proferre conscientiam, jam de sepulcro eductus est, sed nondum solutus est. Quando solvitur? a quibus solvitur? «Quae solveritis,» inquit, «in terra, erunt soluta et in coelo» 76Matth. XVI, 19 . Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum potest: suscitar autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino potest; haec enim Deus interius agit. Loquimur ad aures vestras; unde scimus quid agatur in cordibus vestris? Quod autem intus agitur, non a nobis, sed ab illo agitur.