Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi ejus ab sperando in Deum ejus, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi 30II Cor. V, 19, et qui Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 31Joan. I, 14, ut non solum Deus in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi defecerunt ab sperando in Deum ejus; sed defecerunt oculi ejus in corpore ejus, id est in membris ejus. Haec vox membrorum est, haec vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in ejus corpore membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem? Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt 32Luc. XXIII, 42. Vide membra ejus desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris in Jerusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Jesus Nazarenus, potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel 33Id. XXIV, 13-21 . Speraverant, et non sperabant. Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum; palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt 34Joan. XX, 28, 29 . Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 30. II Cor. V, 19
- 31. Joan. I, 14
- 32. Luc. XXIII, 42
- 33. Id. XXIV, 13-21
- 34. Joan. XX, 28, 29