TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Nescio quam misericordiam ipsius dicit, quae in coelo est. Est enim misericordia Domini et in terra. Habes scriptum: Misericordia Domini plena est terra 18Psal, XXXII. 5 . De qua ergo misericordia loquitur, cum dicit: Domine, in coelo misericordia tua? Munera Dei partim temporalia sunt atque terrena, partim aeterna et coelestia: qui propter hoc colit Deum, ut terrena ista atque temporalia accipiat, quae omnibus praesto sunt, quasi adhuc ut pecus est; utitur quidem misericordia Dei, sed non illa quae excepta est, quae non dabitur nisi solis justis, sanctis, bonis. Quae sunt munera quae omnibus abundant? Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 19Matth. V, 45. Quis non habet istam misericordiam Dei, primo ut sit, ut discernatur a pecoribus, ut rationale sit animal, qui possit Deum intelligere, deinde frui ista luce, isto aere, pluvia, fructibus, diversitate temporum, solatiis terrenis, salute corporis, affectu amicorum, salute domus suae? Omnia bona sunt, et Dei munera sunt. Ne putetis, fratres, quod aliquis illa poterit dare, nisi unus Deus. Quicumque ergo non exspectant ista, nisi a Domino, multum interest inter hos et eos qui illa quaerunt aut a daemonibus, aut a sortilegis, aut a mathematicis. Isti enim duobus modis miseri sunt, quia et terrena sola bona desiderant, et non ab eo petunt qui dat omnia bona. Qui vero ista bona desiderant, et in his bonis felices esse volunt, et ista sola petunt a Deo, hoc quidem meliores sunt, quia a Deo petunt; sed adhuc periclitantur. Dicit aliquis: Quare periclitantur? Aliquando enim considerant res humanas, et vident ista omnia bona terrena, quae desiderant, habere atque abundare impios et iniquos, et putant quia perdiderunt mercedem colendi Deum, quia id quod mali habent, et ipsi habent, cum ipsi colant Deum, quem non colunt illi; aut aliquando illi qui colunt non habent, et illi habent qui blasphemant: ergo in periculo sunt adhuc.

Notes

  1. 18. Psal, XXXII. 5
  2. 19. Matth. V, 45