TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7, 8.] Unde autem tanta mala ista? Quo merito? Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Judaei, absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur, in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tanquam fallebatur inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes, sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum, processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est malis quod audistis.