TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod vero pertinet ad praesentem psalmi hujus locum: si ea quae mirabiliter de creaturis facta sunt, malis angelis tribuere non audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus; mortes pecorum, mortes primitivorum, et illud maxime unde religata sunt omnia, obdurationem cordis illorum, ut populum Dei nollent dimittere. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus cum facere dicitur 93Exod. IV, 21, non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae 94Ephes. II, 2, quod Deus debite justeque permittit. Nam et illud quod Isaias propheta dicit, Domine, ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes 95Isai. LXIV, 5, 6 , ea ratione intelligitur: praecessit enim aliquid, unde Deus justissime iratus ab eis suum lumen auferret, ut in peccata quae nulla tergiversatione defendi possunt non esse peccata, caecitas humanae mentis offenderet, ab itinere justitiae deviando et errando. Et quod in alio psalmo scriptum est de his ipsis Aegyptiis, quod Deus converterit cor eorum ut odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus 96Psal. CIV, 25, bene creditur Deus fecisse per illos angelos malos; ut jam vitiosae mentes filiorum infidelitatis per eos angelos, quibus eadem amica sunt vitia, excitarentur in odium populi Dei, atque ad terrendos et corrigendos bonos illa mirabilia sequerentur. Illa etiam mala morum, quae his corporalibus plagis significata esse diximus, propter quod praedictum est, Aperiam in parabolis os meum, per malos angelos exerceri in eos qui illis divina aequitate subduntur, convenientissime creditur. Neque enim cum fit quod ait Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt 97Rom. I, 24 , non illic mali angeli tanquam in materia sui operis versantur et gaudent; quibus justissime subdita est vitiositas humana, praeter eos quos liberat gratia. Et ad haec quis idoneus 98II Cor. II, 16? unde, cum dixisset, Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos, illud quod addidit, Viam fecit semitae irae suae? cujus tandem acies sufficit penetrare, ut intelligat capiatque sententiam in tanta profunditate latitantem? Erat enim semita irae Dei, qua Aegyptiorum impietatem occulta aequitate puniret; sed eidem semitae viam fecit, ut eos tanquam ex abditis per malos angelos in manifesta scelera producens, in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Ab hac potestate malorum angelorum non liberat hominem nisi gratia Dei, de qua dicit Apostolus, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae 99Coloss. I, 13 : cujus rei populus iste figuram gerebat, cum esset erutus de potestate Aegyptiorum, et translatus in regnum terrae promissionis fluentis lac et mel, quod suavitatem significat gratiae.

Notes

  1. 93. Exod. IV, 21
  2. 94. Ephes. II, 2
  3. 95. Isai. LXIV, 5, 6
  4. 96. Psal. CIV, 25
  5. 97. Rom. I, 24
  6. 98. II Cor. II, 16
  7. 99. Coloss. I, 13