[«vers.» 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et justificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Jerusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Jerusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Jerusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim ejus et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Jerusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et charitatem justitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit, «Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem» 1Psal. LXIV, 2 . Hodierna autem die decantavimus. «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.» Videte quia in illo dictum est, «Te decet hymnus, Deus, in Sion;» hic autem, «Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion:» illam Sion, ubi decet hymnus Deum.