[vers. 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem, Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semem David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate justi in Domino. Injusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio injustorum. Exsultare autem justi in Domino: quia permanente Domino, permanebit justorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera ejus. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.