TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo conjunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit 16Gen. VII, 20 ; et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo, «Anni nostri,» inquit, «sicut aranea meditabantur.» In rebus corruptibilibus laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant 17Isai. LIX, 6 . «Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni.» Aliud est «in ipsis,» aliud «in potentatibus. In ipsis,» hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intelligi in temporalibus rebus: ideo «septuaginta;» quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. «Si autem,» non in ipsis annis, sed «in potentatibus,» id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, «octoginta anni;» quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: «et amplius eorum labor et dolor;» id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intelligi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus 18Rom. VIII, 23-25 . Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit, «Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur.» Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit 19Hebr. XII, 6 : et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur 20II Cor. XII, 7, 9 . Quidam sane codices non habent, «corripiemur;» sed «erudiemur,» quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.

Notes

  1. 16. Gen. VII, 20
  2. 17. Isai. LIX, 6
  3. 18. Rom. VIII, 23-25
  4. 19. Hebr. XII, 6
  5. 20. II Cor. XII, 7, 9