TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego; ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 35Psal. XVII, 29 . Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos 36Psal. CXLV, 7 . Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego tanquam pupillus; anima mea tanquam vidua destituta et desolata: auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus et pauper. Donata sunt mihi peccata; jam coepi sequi praecepta Dei: adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 37Rom. VII, 23 . Unde egenus et pauper? Quia, Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam 38Matth. V, 6 . Adhuc esurio, adhuc sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et pauper; Deus, adjuva me. Unde coepit, Deus in adjutorium meum intende; Deus, adjuva me. Rectissime et Lazarus Adjutus interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum Abrahae 39Luc. XVI, 22: et gerit typum Ecclesiae Dei, quae semper confiteri debet adjutorio sibi opus esse. Hoc est verum, hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum non eges 40Psal. XV, 2 . Ille non eget nostri; nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adjuvet labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum Dominum, cujus verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu? Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus, sublevet Deus, adjuvet Deus: Deus, inquit, adjuva me.

Notes

  1. 35. Psal. XVII, 29
  2. 36. Psal. CXLV, 7
  3. 37. Rom. VII, 23
  4. 38. Matth. V, 6
  5. 39. Luc. XVI, 22
  6. 40. Psal. XV, 2