[«vers.» 80.] «Fiat,» inquit, «cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.» Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et jam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in justificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit, «Ut non confundar;» tale aliquid et in primis hujus psalmi versibus invenitur, ubi dixit, «Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua.» Quod ibi, quia dixit, «Utinam,» uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo, «Fiat cor meum immaculatum:» ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi, «Tunc non confundar;» hoc ait hic, «Ut non confundar.» Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Jesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum 292Tit. III, 5 , ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adjutorium, per quod concupiscimus adversus carnem 293Galat. V, 17 , ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum, in qua dicimus, «Dimitte nobis debita nostra» 294Matth. VI, 12 . Ita donata nobis regeneratione, adjuta conflictione, fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad justificationes Dei pertinet, quando inter ejus alia praecepta praecipitur, «Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis» 295Luc. VI, 37 et 38 .