TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est, «Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam;» sed additum est, «Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Hic mihi nescio quid tale occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans, sed jam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, «super matrem suam.» Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est, perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum autem portatur manibus matris, qui portatus est utero (portatus est enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat hoc, et sugat. Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat. «Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;» id est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic remanebo? «Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper» 44Eccli. III, 22 . Quae tibi praecepit Dominus? Fac misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si jam est in te fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem 45Matth. XIII, 30 ; quia cum malis ad tempus potes esse, non in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in horreo tecum non erit. Haec «quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper.» A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce; erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod non capiebas.

Notes

  1. 44. Eccli. III, 22
  2. 45. Matth. XIII, 30