Primo hos versus audite: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Genus humanum mori hominem noverat, resurgere non noverat: ideo quod timeret habebat, quod speraret non habebat. Ut ergo ille qui propter disciplinam fecit timorem mortis, propter praemium futurae vitae aeternae daret spem resurrectionis, prior resurrexit Dominus noster Jesus Christus. Mortuus est post multos; resurrexit ante omnes. Hoc passus est moriendo quod jam multi passi erant; hoc jam fecit resurgendo, quod nullus ante illum: quando enim hoc accipiet Ecclesia, nisi in fine? Praecessit in capite quod membra sperent: novit enim Charitas vestra quomodo inter se dicant. Dicat ergo Ecclesia Domino suo Jesu Christo, dicat corpus capiti suo, «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum:» id est, ideo resurrexisti a mortuis, et in coelum ascendisti, ut altum poneres refugium tuum ascendens, et fieres spes mea, qui in terra desperabam, et me resurrecturum esse non credebam; modo jam credo, quia ascendit in coelum caput meum; quo caput praecessit, et membra secutura sunt. Puto jam manifestum esse quod dictum est, «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Hoc planius dixerim. Ut haberem spem resurrectionis quam non habebam, ideo prior resurrexisti, ut quo praecessisti, illuc me secuturum sperarem. Vox enim est Ecclesiae ad Dominum suum, vox est corporis ad caput suum.