[«vers.» 17.] Si hujus psalmi superiora meministis, charissimi, adjuvare nos debent ad intelligenda sequentia. Etenim quae tanquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tanquam unum pertinent corpus. Nempe superius dixerat: «In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba tua.» Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: «Retribue,» inquit, «servo tuo; vivam, et custodibo» «verba tua.» Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, jam custodierat verba Dei. Non autem dixit, Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tanquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit, «Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur, «Sine mortuos sepelire mortuos suos» 73Matth. VIII, 22 . Quapropter si mortuos intelligimus infideles, vivos autem fideles; quoniam justus ex fide vivit 74Rom. I, 17 , nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur 75Gal. V, 6 : hanc sibi poscit qui dicit, «Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit, «Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua.» Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est justis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam justificat impium; aut mala pro bonis, sicut Judas et Judaei per malitiam persecuti sunt Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad justitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.