TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2-5.] Exaudi, Deus, deprecationem meam, et ne despexeris precem meam: intende mihi, et exaudi me. Satagentis, solliciti, in tribulatione positi, verba sunt ista. Orat multa patiens, de malo liberari desiderans: superest ut audiamus in quo malo sit; et cum dicere coeperit, agnoscamus ibi nos esse, ut communicata tribulatione, conjungamus orationem. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum. Ubi contristatus? ubi conturbatus? In exercitatione mea, inquit. Homines malos quos patitur commemoraturus est, eamdemque passionem malorum hominum exercitationem suam dixit. Ne putetis gratis esse malos in hoc mundo, et nihil boni de illis agere Deum. Omnis malus aut ideo vivit ut corrigatur, aut ideo vivit ut per illum bonus exerceatur. Utinam ergo qui nos modo exercent, convertantur, et nobiscum exerceantur: tamen quamdiu ita sunt ut exerceant, non eos oderimus; quia in eo quod malus est quis eorum, utrum usque in finem perseveraturus sit, ignoramus; et plerumque cum tibi videris odisse inimicum, fratrem odisti, et nescis. Diabolus et angeli ejus in Scripturis sanctis manifestati sunt nobis, quod ad ignem aeternum sint destinati. Ipsorum tantum desperanda est correctio: contra quos habemus occultam luctam, ad quam luctam nos armat Apostolus, dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videtis; sed adversus principes et potestates et rectores mundi, tenebrarum harum 13Ephes. VI, 12 . Ne forte cum dixisset, mundi, intelligeres daemones esse rectores coeli et terrae; mundi dixit, tenebrarum harum; mundi dixit, amatorum mundi; mundi dixit, impiorum et iniquorum; mundi dixit, de quo dicit Evangelium: Et mundus eum non cognovit 14Joan. I, 10 . Si enim mundus non cognovit lucem, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, et ipsae tenebrae quae non comprehenderunt lucem praesentem, mundi nomine appellantur; harum tenebrarum sunt illi rectores. De ipsis ergo rectoribus habemus determinatam Scripturarum sententiam, quod omnino inde reditus alicujus eorum sperandus non est. At vero de ipsis tenebris quarum illi rectores sunt, non sumus certi ne forte qui erant tenebrae, fiant lux. Fidelibus quippe jam factis dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 15Ephes. V, 8 : tenebrae in vobis, lux in Domino. Ergo, fratres, omnes mali, cum mali sunt, exercent bonos. Ecce enim breviter audite, et intelligite. Si bonus es, inimicum non habebis nisi malum. Porro tibi ea regula bonitatis praefixa est, ut imiteris bonitatem Patris tui, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 16Matth. V, 45 . Neque enim tu habes inimicum, et Deus non habet. Tu quidem eum habes inimicum qui tecum creatus est; ille vero cum quem creavit. Inimicos ergo Dei malos et iniquos saepe in Scripturis legimus: et parcit eis ille qui non habet quod illi imputet inimicus, cui omnis inimicus ingratus est; ab illo enim habet quidquid boni habet. Ab ipso enim habet misericordiam, quidquid est etiam unde tribulatur. Ad hoc enim tribulatur, ne superbiat; ad hoc tribulatur, ut humilis agnoscat excelsum. Tu ergo inimico tuo, quem intolerabiliter pateris, quid praestitisti? Si ille eum habet inimicum qui ei tanta praestitit, et facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos; tu qui nec solem potes oriri facere, nec super terras pluere, aliquid unum servare inimico non potes, ut sit tibi pax in terra homini bonae voluntatis 17Luc. II, 14 Ergo quoniam haec tibi dilectionis regula figitur, ut imitans Patrem diligas inimicum: Diligite enim, inquit, inimicos vestros 18Id. VI, 27, 35 : in hoc praecepto quomodo exercereris, si nullum inimicum patereris? Vides ergo prodesse tibi aliquid: et quod Deus parcit malis, prosit tibi ad habendam misericordiam; quia et tu forte si bonus es, ex malo factus es bonus; et si Deus non parceret malis, nec tu qui gratias ageres, appareres. Parcat ergo aliis qui pepercit et tibi. Non enim cum transieris, intercludenda est via pietatis.

Notes

  1. 13. Ephes. VI, 12
  2. 14. Joan. I, 10
  3. 15. Ephes. V, 8
  4. 16. Matth. V, 45
  5. 17. Luc. II, 14
  6. 18. Id. VI, 27, 35