TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Ideo ergo erraverunt a ventre, quia locuti sunt falsa? An potius ideo locuti sunt falsa, quia erraverunt a ventre? In ventre quippe Ecclesiae, veritas manet. Quisquis ab hoc ventre Ecclesiae separatus fuerit, necesse est falsa loquatur: necesse est, inquam, falsa loquatur, qui aut concipi noluit, aut quem conceptum mater excussit. Inde haeretici clamant contra Evangelium: ut de his potius loquamur quos dolemus excussos. Recitamus eis: Ecce Christus dixit, Oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die. Agnosco ibi caput nostrum, agnosco ibi sponsum nostrum: agnosce et tu mecum sponsam, vide quid sequitur: Praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 23Luc. XXIV, 46, 47 Huc veni, huc veni. Ecce Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem: non dico, Huc veni; ipsa ad te venit. Illi autem obsurdescentes adversus Evangelium, et non nos permittentes legere verba Dei, quae se jactant custodisse a flamma et volunt delere lingua, loquuntur sua, loquuntur inania: Ille tradidit, et ille tradidit. Imo et ego dico, Et ille tradidit, et ille tradidit: et verum dico. Sed quid ad me? Nec tu mihi quos nominas ex Evangelio legis, nec ego quos nomino ex Evangelio lego. Auferantur de medio chartae nostrae, procedat in medium Codex Dei. Audi Christum dicentem, audi veritatem loquentem: Praedicari in nomine ejus, inquit, poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Non, inquiunt; sed quod nos dicimus audite: quod dicit Evangelium nolumus audire. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Nos loquamur vera, quia audivimus vera; quod Dominus dicit, non quod homo dicit. Potest fieri ut homo mentiatur: non potest fieri ut veritas mentiatur. Ex veritatis ore agnosco Christum, ipsam veritatem: ex veritatis ore agnosco Ecclesiam, participem veritatis. Nemo mihi falsa loquatur, qui erravit ab utero in visceribus Ecclesiae: primo viderem quid me vellet docere. Video alienatum a vulva, video errasse a ventre, et auditurus sum ab eo, quid nisi falsa? Erraverunt a ventre, locuti sunt falsa.

Notes

  1. 23. Luc. XXIV, 46, 47