TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3, 4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam.» Quid est, «Non proponebam ante oculos meos rem malam?» Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur, Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri, Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo, «Non proponebam ante oculos meos rem malam:» non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: «Facientes praevaricationem» «odio habui.» Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus ejus, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem ejus, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. «Facientes praevaricationem odio habui.»