[vers. 14.] Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati sint tales. Si intelligas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum; non Christo, non corpori ejus, non membris ejus. Et postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut Psalmum finiamus: sufficiat Charitati Vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod Domino placuerit audietis.