TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini. Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicujus potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis securus, ipso Domino Deo meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam protegi templum ejus. Ut templum suum me protegat, ero templum ejus, et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus, pertinent illa duo unde Psalmus coepit, Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum suum, salutaris meus est.