TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ut ergo tanquam in corpore psalmi hujus velut latentem quodammodo ejus animam commendemus, hoc est, in verbis quasi exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam ipsam haereditatem sibi eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in ejus gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes 54Rom. XII, 11, 12 . Hoc totum sonat his versibus: «Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate in gentibus opera ejus. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.»

Notes

  1. 54. Rom. XII, 11, 12