TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] Promisit huic et intellectum et protectionem suam: convertit se ad superbos defendentes peccata sua, et ostendit nobis quid sit intellectus, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equus et mulus erecta cervice sunt. Non sunt equus et mulus, sicut ille bos qui agnovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui 55Isai. I, 3. Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim patiuntur tales? In freno et camo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te. Equus et mulus vis esse, vis non habere sessorem? Constringetur os tuum et maxillae tuae in freno et camo: ipsum os tuum constringetur, quo jactas merita tua, et faces peccata tua. Maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te humiliando se.

Notes

  1. 55. Isai. I, 3