[vers. 18.] Multitudo sonitus aquarum. In laudibus Dei, in confessionibus peccatorum, in hymnis et canticis, in orationibus, multitudo sonitus aquarum. Vocem dederunt nubes. Inde iste sonitus aquarum, inde abyssorum perturbatio, quia vocem dederunt nubes. Quae nubes? Praedicatores verbi veritatis. Quae nubes? De quibus minatur cuidam vineae Deus, quae pro uva fecit spinas, et dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem 32Isai. V, 6 . Denique Apostoli relinquentes Judaeos, ierunt ad Gentes: in omnibus gentibus vocem dederunt nubes; praedicando Christum, vocem dederunt nubes.