[vers. 14.] De praeparato habitaculo suo: quod sibi praeparavit. Vidit nos de Apostolis, vidit nos de praedicatoribus veritatis, vidit nos de Angelis, quos ad nos misit. Haec omnia domus ejus, haec omnia habitaculum ejus: quia haec omnia coeli qui enarrant gloriam Dei. Vidit omnes filios hominum; de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Ipsi sunt, sui sunt, gens illa est beata, cujus est Dominus Deus eorum; populus ille est, quem elegit Dominus in haereditatem sibi: quia per omnes terras est, et non est in parte. Respexit super omnes qui habitant terram.