TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Jesu Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis, caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota Ecclesia ejus quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cujus est ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes ad corpus ejus pertinent; cujus corporis ipse caput est, qui ascendit in coelum 3Coloss. I, 18. Quia ergo jam novimus caput et corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et ille jam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus hujus saeculi, in tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam oportet erudiri, ut igne tanquam aurum purgetur), ipse patitur. Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis 4Id. II, 20 . Item dicit: Quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati 5Rom. VI, 6 . Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens 6Coloss. III, 1 . Si ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum loquentem intelligamus.

Notes

  1. 3. Coloss. I, 18
  2. 4. Id. II, 20
  3. 5. Rom. VI, 6
  4. 6. Coloss. III, 1