An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista. quibus illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui perdurarunt hoc dicant, Humiliata est in pulvere anima nostra? Id est, inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et persequentium, Humiliata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus venter noster; hoc est enim dictum, Haesit. Si enim cum diligis et ardes charitate, recte dicis Deo, Adhaesit anima mea post te 27Psal. LXII, 9 ; et, Mihi adhaerere Deo bonum est 28Psal. LXXII, 28 : tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo: non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes, consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis sit, in spiritualibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit? Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tanquam mollior et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo, et amarus in ventre meo 29Apoc. X, 10 . Quid est hoc, nisi quia praecepta summa quae capiunt spirituales, non capiunt carnales; et de quibus gaudent spirituales, contristantur carnales? Liber iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritualibus factum est. At vero carnali cuicumque dixeris, Fac hoc; facilius a te tristis recedit, sicut ille dives a Domino 30Matth. XIX, 21, 22, quam facit quod dictum est. Quare autem tristis recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, injuriam forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in angustiis, aut damno pecuniae, aut damno justitiae, dicitur tibi, Perde potius pecuniam, ne perdas justitiam: tu autem cui non dulcis est in ore justitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere aliquid de justitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis ergo de illis dixerit, Haesit in terra venter noster.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 27. Psal. LXII, 9
- 28. Psal. LXXII, 28
- 29. Apoc. X, 10
- 30. Matth. XIX, 21, 22