Inter scapulas autem: pars est utique corporis; pars est circa regionem cordis, a posterioribus tamen, id est a dorso: quam columbae illius deargentatae partem in viriditate auri esse dicit, hoc est in vigore sapientiae; quem vigorem melius non puto intelligi posse quam charitatem. Sed quare a dorso, et non a pectore? Quanquam mirer quomodo positum sit hoc verbum in alio psalmo, ubi dicitur, Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis 87Psal. XC, 4 , cum sub alis obrumbrari non possit, nisi quod a pectore fuerit. Et latine quidem inter scapulas fortasse aliquo modo ex utraque parte possit intelligi, et ante, et post; ut scapulas accipiamus quae in medio caput habent: et in hebraeo sit fortassis ambiguum, quod possit et hoc modo intelligi; sed quod in graeco est μετάφρενα, nonnisi a posterioribus significat, quod est inter scapulas. Utrum propterea ibi est auri viriditas, id est sapientia et charitas, quia ibi sunt quodammodo radices alarum; an quia ibi portatur illa sarcina levis? Quid enim sunt vel ipsae alae, nisi duo praecepta charitatis, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 88Matth. XXII, 40? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa charitas quae in his duobus praeceptis impletur? Quidquid enim difficile est in praecepto, leve est amanti. Nec ob aliud recte intelligitur dictum, Onus meum leve est 89Id. XI, 30 ; nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris 90Rom. V, 5, ut amando liberaliter faciamus, quod timendo qui facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non juberi.