TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Et dicet homo: Si ergo fructus justo. Ecce antequam veniat quod promittitur, antequam detur vita aeterna, antequam impii projiciantur in ignem aeternum, hic in hac vita est fructus justo. Qui fructus? Spe gaudentes, in tribulatione patientes 70Id. XII, 12 . Qui fructus justo? Gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 71Id. V, 3-5 . Gaudet ebriosus, et non gaudet justus? In charitate est fructus justo. Miser ille, etiam cum se inebriat: beatus iste, etiam cum esurit et sitit. Illum ingurgitat vinolentia; istum spes pascit. Videat ergo illius poenam, suum gaudium, et cogitet Deum. Qui tale gaudium modo dedit de fide, de spe, de charitate, de veritate Scripturarum suarum, quale praeparat in finem! In via sic pascit, in patria quomodo saginabit! Et dicet homo: Si ergo est fructus justo. Credant qui vident, et videant et intelligant. Laetabitur justus, cum viderit vindictam. Si autem non habet oculos unde videat vindictam, contristabitur, nec corrigetur ex illa. Si autem videt illam, videt quid intersit inter contenebratum oculum cordis, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et oculum illuminatum cordis; inter refrigerium castitatis, et flammam libidinis; inter securitatem spei, et timorem facinoris. Cum viderit hoc, discernat se, et lavet manus suas in sanguine ipsius. Proficiat ex comparatione, et dicat, Ergo est fructus justo: ergo est Deus judicans eos in terra: nondum in illa vita, nondum in igne aeterno, nondum apud inferos, sed hic in terra. Ecce dives ille adhuc induitur purpura et bysso, et adhuc epulatur quotidie splendide. Nondum produxit spinas rhamnus; nondum dicit, Crucior in hac flamma 72Luc. XVI, 19, 24 : sed jam est mentis caecitas, jam oculus mentis exstinctus est. Si caecus oculis carnis ad mensam suam quamlibet opimam discumberet, miserum eum diceres: caecus interius, panem Christum non videt, et beatus est? Hoc non dicit nisi pariter caecus. Ergo est fructus justo: ergo est Deus judicans eos in terra.

Notes

  1. 70. Id. XII, 12
  2. 71. Id. V, 3-5
  3. 72. Luc. XVI, 19, 24