Sic et corpus capitis hujus usque in finem ab initio currit in siti. Et quasi ei diceretur, Quid in siti? quid tibi deest, o corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta, quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 55Psal. LXXI, 11 . Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris? Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi 56Matth. XXII, 14 . Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis ejus fimbriam tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit, Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis 57Marc. V, 25-31 . Tanquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui solemnitatibus Jerusalem implent Ecclesias, solemnitatibus Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant, obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa portant, Pagani licet sint, Judaei licet sint; honorant, laudant, praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi honorem meum cogitaverunt repellere.