TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit.» Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab liis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, «mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesternus est, qui praeteriit;» non saltem tanquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intelligi; et in ea quae ante sunt extenti 9Philipp. III, 13 , quae appetitio est aeternorum. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit, «Et sicut vigilia in nocte;» cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait, «Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate» 10Act. I, 7 : et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tanquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, «tanquam dies unus, qui praeteriit:» non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est, «sicut vigilia in nocte:» neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.

Notes

  1. 9. Philipp. III, 13
  2. 10. Act. I, 7