[«vers. 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui.» Alii codices habent, «in aeternum;» quod ex ambiguo graeco factum est. Sed si in hoc saeculum intelligendum est, non in aeternum; quomodo exponens cujus testamenti memor fuerit, adjungit et dicit: «Verbi quod mandavit in mille generationes?» Quod adhuc cum aliquo fine potest intelligi; sed deinde dicit: «Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum.» Ubi nullus est ambiguitatis locus: αἰώνιον quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi αἰώνιον aeternale dixerunt. Nisi forte quia αἰῶνα familiarius interpretantur saeculum, αἰώνιον non aeternum, sed saeculare interpretari velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco Testamentum Vetus intelligendum est, propter terram Chanaan; sic enim sermo contexitur, «Et statuit illud» ipsi «Jacob in praeceptum, et» ipsi «Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:» quomodo intelligendum est «aeternum,» cum terrena illa haereditas aeterna esse non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum aboletur. «Mille» vero «generationes,» nec aeternum videntur aliquid significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam Graeci γενεάν dicunt; quam minimam quidam quindecim annis terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam, usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum millibus hoc saeculum extendi?