[vers. 32-34.] Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus ejus. Aegypti, vel Aethiopiae nomine, omnium gentium fidem significavit, a parte totum; legatos appellans reconciliationis praedicatores. Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo 195II Cor. V, 20 . Non ergo de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris gentibus futuros praedicatores christianae pacis, hoc modo mystice prophetatum est. Quod vero ait, Praeveniet manus ejus, hoc ait, praeveniet vindictam ejus; conversione scilicet ad eum, ut peccata dimittantur, ne peccatores permanendo puniantur. Quod etiam in alio psalmo dicitur: Praeveniamus faciem ejus in confessione 196Psal. XCIV, 2 . Sicut per manus vindictam, ita per faciem revelationem praesentiamque significat, quae futura est in judicio. Quia ergo per Aegyptum atque Aethiopiam totius orbis gentes significavit, continuo subjunxit: Deo regna terrae. Non Sabellio, non Ario, non Donato, non caeteris tauris cervicatis; sed, Deo regna terrae.