TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cujus humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte Israel, ut plenitudo Gentium intraret 8Rom. II, 25, in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Judaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Jacob 9Isai. LIX, 20 ; sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Jacob.

Notes

  1. 8. Rom. II, 25
  2. 9. Isai. LIX, 20