TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Interim bene, laudabis Dominum in vita tua, psallis de futuro Deo tuo quamdiu es. Bene: quidquid hic praesumendum est, de illo spera. Non nos deserat spes in ista peregrinatione et tentatione, in istis improbitatibus et insidiis inimici, circumstrepentibus undique tentationibus saeculi, undique in laboribus et angoribus constitutos. Quid ergo faciemus? Audi quid sequatur: «Nolite confidere in principes.» Fratres, magnum negotium hic accipimus; divina vox est, et desuper sonat nobis. Modo enim nescio qua infirmitate anima humana, quando fuerit tribulata, hic desperat de Domino, et vult praesumere de homine. Dicatur homini in afflictione aliqua constituto, Est quidam homo magnus, per quem possis liberari: arridet, gaudet, erigitur. Quod si dicatur illi, Liberat te Deus: quasi desperatione frigescit. Promittitur auxilium mortalis, et gaudes: promittitur immortalis, et tristis es! Promittitur tibi quod liberet te tecum liberandus, et tanquam aliquo magno auxilio exsultas: promittitur ille liberator qui liberatore non indiget, et quasi ad fabellam desperas. Vae talibus cogitationibus; longe peregrinantur: vere misera et magna mors in eis. Appropinqua, incipe desiderare, incipe quaerere et agnoscere eum a quo factus es. Non enim deseret opus suum, si ab opere suo non deseratur. Converte ergo te ad illum cui dicis, «Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.» Monet enim nos jam impletus tanto spiritu iste, et dicit quasi longe remotis, et longe peregrinantibus, et non solum Deum non volentibus laudare, sed nondum vel de Deo sperantibus: «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus» «non est salus.» In uno filio hominis salus; et in ipso non quia filius hominis, sed quia Filius Dei; non propter id quod suscepit ex te, sed propter id quod servavit in se. Ergo in nullo homine salus: quia et in illo ideo salus, quia Deus, «qui est super omnia Deus benedictus in saecula.» De Christo dictum est: «Ex quibus Christus secundum carnem» 11Rom. IX, 5 . Ex quibus? Ex Judaeis, ex patribus «Christus secundum carnem:» sed numquid hoc totum Christus, quod secundum carnem? Non: neque enim secundum carnem id est, «super omnia Deus benedictus in saecula.» Ideo in illo salus, quia «Domini est salus.» Dicit enim alius psalmus: «Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua» 12Psal. III, 9 . Et sine causa sibi arrogant homines quia dant salutem. Sibi dent. Responde superbo homini: Gloriaris, quia dicis te dare mihi salutem; tibi da. Vide si habes eam. Considerans bene fragilitatem tuam, vides quia nondum habes. Ergo noli monere ut exspectem a te, sed exspecta mecum. «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus.» Ecce nescio qui principes procedunt, nescio unde, et dicunt: Ego baptizo, et ego quod dedero, hoc est sanctum: et si ab alio acceperis, nihil accepisti; si a me acceperis, aliquid accepisti. O homo, o princeps, inter filios hominum vis esse, et inter principes quibus non est salus? Ideo ergo habeo salutem, quia tu mihi das? Tuum est enim quod das? Aut vero etiam tu das? vel hoc dicendum est, quia tu das? Dicat et fistula quia et ipsa dat aquam; dicat et canalis quia ipse manat; dicat et praeco quia et ipse liberat. Ego in aqua attendo fontem, in voce praeconis agnosco judicem. Non eris tu plane auctor salutis meae: ille erit de quo securus sum; de te incertus sum. Si non sis arrogans, non ego solus de te incertus sum, sed et tu de te. Ab illo ergo mihi salus, «qui est super omnia;» quia «Domini est salus.» Tu inter filios hominum, tu inter principes: sed audio vocem Psalmi, «Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.»

Notes

  1. 11. Rom. IX, 5
  2. 12. Psal. III, 9