[vers. 5.] Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et jam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: jam Joseph ille spiritualis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tanquam in Aegyptum, post humiliationem carceris, post factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est, Ferrum pertransivit animam ejus 15Psal. CIV, 18 ; jam honorificatus est, jam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus 16Gen. XXXVII, XXXIX, XLI. Victi ejus humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, jam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud, Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta 17Matth. V, 14. Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet 18Psal. CXI, 10 . Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit, Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala. Judica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis 19Psal. V, 11. Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere, Statuisti pedes meos supra petram 20Psal. XXXIX, 3 .