TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ergo induebam me cilicio: et humiliabam in jejunio animam meam. Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intelligimus jejunium? Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si inveniret manducaret 58Marc. XI, 13? Bibere volebat Christus, quando dixit mulieri Samaritanae, Da mihi bibere 59Joan. IV, 7 , dixit in cruce, Sitio 60Id. XIX, 28 ? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla bona opera invenerat, jejunabat: retribuebant enim sterilitatem animae ipsius. Nam quale jejunium ipsius fuit, qui vix invenit unum latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini perseveraturum esse promiserat, jam ter negaverat, jam fleverat, et adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et lugentes, nihil jam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Jesu Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat redempturus Israel 61Luc. XXIV, 18-21 . In magno jejunio Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos, consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos. Fuit ergo et hoc modo in jejunio Dominus noster.

Notes

  1. 58. Marc. XI, 13
  2. 59. Joan. IV, 7
  3. 60. Id. XIX, 28
  4. 61. Luc. XXIV, 18-21