[vers. 1.] In finem Psalmus laetitiae resurrectionis atque in immortalem statum mutationis atque innovationis corporis, non tantum Domini, sed etiam totius Ecclesiae. Nam in superiori psalmo tabernaculum consummatum est, ubi habitamus belli tempore: nunc autem domus dedicatur, quae in sempiterna pace permanebit.