TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Humilians» ergo est «Deus peccatores usque ad terram.» Quid ergo debemus facere nos, si nolumus humiliari usque ad terram? Quia magnum est proficere usque ad intelligibilia, magnum est proficere usque ad spiritualia, magnum est eo pervenire cor, ut noverit esse aliquid quod non per loca extendatur, nec per tempora varietur. Qualis est enim species sapientiae? quis illam cogitat? Longa est? quadra est? rotunda est? modo hic et modo ibi est? Cogitat sapientiam nescio quis in Oriente, cogitat illam alius in Occidente: si bene illam cogitant, in tanta locorum diversitate positi, ambobus tota praesto est. Quid est hoc? quis illud capit? Istam substantiam, istam quamdam divinam incommutabilemque naturam quis capit? Noli festinare, poteris capere. Audi quod sequitur: «Incipite Domino in confessione.» Hinc incipe, si vis pervenire ad intelligentiam perspicuam veritatis. Si vis a via fidei perduci ad possessionem speciei, incipe in confessione. Te prius accusa; te accusato, Deum lauda. Invoca quem nondum nosti, ut veniat et sciatur: non ut ipse veniat, sed ut te ad se perducat. Quomodo ipse venit unde nunquam discedit? Ipsa est enim perfectio sapientiae; ubique est, et longe est a malis: ubique est, inquam, et longe est a malis qui ubique sunt. Rogo vos, a quibus longe est quod ubique est? Ubi putatis, nisi quia jacent in dissimilitudine sua, exterminantes in se similitudinem Dei? Dissimiles facti recesserunt; reformati redeant. Unde, inquit, reformabimur? quando reformabimur? «Incipite Domino in confessione.» Post confessionem quid? Sequantur bona opera. «Psallite Deo nostro in cithara.» Quid est, «in cithara?» Quod jam exposui, sicut illud in psalterio psalmus, sic et cithara; non solum voce, sed et opere. «Psallite Deo nostro in cithara.»