TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6.] Faciens misericordias Dominus, et judicium eis qui injuriam accipiunt.» Facit modo, fratres, antequam veniamus ad renovationem sicut aquilae, antequam satiemur in bonis. Quid enim hic, quid in ista peregrinatione, quid in ista vita? numquid deserimur? Non. «Faciens misericordias dominus.» Et videte quomodo faciat misericordias, non nos relinquens in deserto, non nos relinquens in eremo, donec perveniamus ad patriam: «faciens» «misericordias;» sed quibus? «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Modo audistis, fratres, cum Evangelium legeretur. Non ergo putet aliquis futuram in se esse misericordiam Dei, si est ipse immisericors. Sed audi quae sit mensura misericordiae, ne quasi in amicum sit, et non sit in inimicum. Dictum est: «Diligite inimicos vestros» 35Matth. V, 7, 44 . Satiari vis bonis Dei; satiata sit in te misericordia. Plena misericordia ipsa est perfecta misercordia; ipsa est quae amat, quae diligit etiam habentem se odio. Nam quid faciam, inquis? Si coepero diligere inimicum meum, injurias accipiam, et injurias perferam, et non me vindicabo, cum adsint leges? Justum est ut vindices te; conceditur, quia justum est: vide utrum non habeas quod in te vindicetur, et vindica. Sic enim dicis, Itane me non vindicabo? quasi Deus justitiam vindictae reprimat, et non superbiam vindicantis exstinguat. Aut vero adultera illa non erat lapidanda? aut si lapidaretur, iniquum aliquid fieret? Si inique fieret, inique jussum est; Lex autem jussit, Deus jussit: sed, o vos ultores, videte si non estis peccatores. Adducta est adultera mulier lapidanda ex Lege, sed adducta est ad latorem Legis. Saevis qui adduxisti: vide qui saevias, et in quam saevias; si peccator in peccatricem, desine saevire, prius confitere: si peccator saevis in peccatricem, relinque illam; novit ille quid de illa sentiat, quid judicet, quomodo parcat, quomodo sanet. Ex Lege saevis? Melius novit quid agat lator Legis, ex qua saevis. Jam Dominus eo tempore quo illi oblata est, inclinato capite scribebat in terra. Tunc scripsit in terra, quando se inclinavit in terram: antequam se inclinaret in terram, non in terra scripsit, sed in lapide. Jam fructuosum aliquid erat terra de Domini Litteris paritura. In lapide Legem scripserat, significans duritiam Judaeorum: in terra scripsit, significans fructum Christianorum. Venerunt ergo illi adducentes adulteram, tanquam saevientes fluctus in petram: sed ejus responsione confracti sunt. Ait enim illis, «Qui in vobis sine peccato est, prior in illam lapidem jactet.» Et rursum inclinato capite, scribebat in terra. Et unusquisque jam interrogans conscientiam suam, non comparuerunt 36Joan. VIII, 3-9 . Repulit eos, non infirma mulier adultera, sed adulterata conscientia. Vindicare volebant, judicare cupiebant: venerunt ad petram, absorpti sunt juxta petram judices eorum 37Psal. CXL, 6 .

Notes

  1. 35. Matth. V, 7, 44
  2. 36. Joan. VIII, 3-9
  3. 37. Psal. CXL, 6