[vers. 19.] Deinde ad ipsum Dominum locutione conversa: Ascendisti, inquit, in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Hoc Apostolus sic commemorat, sic exponit de Domino Christo loquens: Unicuique autem nostrum, inquit, datur gratia secundum mensuram donationis Christi: propter quod dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia 141Ephes. IV, 7-10 . Christo ergo sine dubitatione dictum est: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Nec moveat quod Apostolus idem testimonium commemorans non ait, Accepisti dona in hominibus; sed, Dedit dona hominibus. Ille quippe auctoritate apostolica secundum hoc locutus est, quod Deus cum Patre Filius. Secundum hoc quippe dedit dona hominibus, mittens eis Spiritum sanctum, qui Spiritus est Patris et Filii. Secundum illud vero quod idem ipse Christus in corpore suo intelligitur, quod est Ecclesia, propter quod et membra ejus sunt sancti et fideles ejus; unde eis dicitur, Vos autem estis corpus Christi et membra 142I Cor. XII, 27 : procul dubio et ipse accepit dona in hominibus. Christus quippe ascendit in altum. et sedet ad dexteram Patris 143Marc. XVI, 19; sed nisi et hic esset in terris, non inde clamasset: Saule, Saule, quid me persequeris 144Act. IX, 4 ? Cum igitur idem ipse dicat, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 145Matth. XXV, 40 ; quid dubitamus eum accipere in membris suis, quae dona membra ejus accipiunt?