TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Super Judaeos potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet.