[vers. 14.] Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ad corpus suum respicit: jam nos hic videamus. Quando gaudemus in oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt hic, agnoscitque quod dictum est, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe posita; In illo, inquit, movemur et sumus 67Act. XVII, 28 : quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere, sic propinquare, sic adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar. Ut fratrem nostrum, ita complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic humiliabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat: propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim, fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne cum vides duas res prope similes, dicis, Propinquat haec illi? Et quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una manu teneantur, dicis, Longe est haec species ab illa? Ambas tenes, ambas adjungis, et dicis, Longe est haec res ab illa: non utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es, gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi? Et rursum idem ipse longe factus est dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud. Denique tanquam proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Barjona. Tanquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas. Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed Pater meus qui in coelis est: illius lux te perfudit, illius luce fulges. Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 68Matth. XVI, 16, 17, 22, 23 . Merito ambas res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: projectus sum a facie oculorum tuorum 69Psal. XXX, 23 . In ecstasi non diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est. Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam nubem, pondusque carnis rursus in terram projectus, recolens ubi fuisset, et videns ubi esset, dixit: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Ergo, Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel hoc fiat, Tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.