TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 30.] Et vide quid sequatur: «Emittes spiritum tuum, et creabuntur.» Auferes spiritum eorum, emittes tuum: «auferes spiritum eorum,» non habebunt spiritum suum. Ergo deserti sunt? «Beati pauperes spiritu:» non sunt autem deserti, «quoniam ipsorum est regnum coelorum» 238Matth. V, 3 . Noluerunt habere spiritum suum, habebunt spiritum Dei. Hoc enim dixit martyribus futuris: «Cum vos ceperint et adduxerint,» «nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis» 239Id. X, 19, 20 . Nolite vobis tribuere fortitudinem. Si vestra est, inquit, et mea non est; duritia est, non fortitudo. «Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes spiritum tuum, et creabuntur. Ipsius enim sumus figmentum,» dixit Apostolus, «creati in operibus bonis» 240Ephes. II, 10 . A spiritu ejus accepimus gratiam, ut justitiae vivamus: quia ipse est qui justificat impium 241Rom. IV, 5 . «Auferes spiritum eorum, et deficient: emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae:» id est, novis hominibus, confitentibus se justificatos esse, non a se justos, ut gratia Dei sit in illis. Vide quales sint quibus innovata est facies terrae. Paulus dicit: «Plus omnibus illis laboravi.» Quid est, Paule? Attende si tu, si spiritus tuus. «Non ego,» inquit, «sed gratia Dei mecum» 242I Cor. XV, 10 .

Notes

  1. 238. Matth. V, 3
  2. 239. Id. X, 19, 20
  3. 240. Ephes. II, 10
  4. 241. Rom. IV, 5
  5. 242. I Cor. XV, 10