TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 2.] «Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium directio sedis ejus.» Quibus «nubes et caligo in circuitu ejus?» Quibus «justitia et judicium directio sedis ejus?» Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; justitia et judicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi justitiam et judicium. Ipse Dominus ait: «In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant» 13Joan. IX, 39 . Quid est, «qui vident caeci fiant?» Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intelligant. Qui autem «non vident, videant:» qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo «in circuitu ejus nubes et caligo,» his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humiliantibus se, «justitia et judicium directio sedis ejus.» Sedem ejus dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est 14I Cor. I, 24 . Audivimus autem ex alia Scriptura magnum hujus intelligentiae documentum. «Anima justi, sedes sapientiae.» Ergo quia isti facti sunt justi, qui in eum crediderunt; justificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, judicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti jumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus jugum ejus excutientia, non flagellum ejus recusantia: facta sunt jumenta ejus bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo, «Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas» 15Psal. XXIV, 9 . Propterea ergo illis «nubes et caligo,» quia non sunt recti; mansuetis autem, «justitia et judicium directio sedis ejus.»

Notes

  1. 13. Joan. IX, 39
  2. 14. I Cor. I, 24
  3. 15. Psal. XXIV, 9