TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intelligitur, quo jungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Charitas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille dejectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem judicem habemus ubi objicere falsa non possit. Nam si apud judicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia judicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem judicem qui falli non possit, et quia scit cum justum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia justus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Jactet ergo se quisque de divitiis, jactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus jactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 71II Cor. XII, 7-10 . Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humiliati sunt, et majore humilitate erigi meruerunt: hoc est, Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini, Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Judaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno 72Deut. XXI, 23, et Gal. III, 13 . Crucifixistis Christum; tanquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis 73Matth. XXVIII, 12. Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis?

Notes

  1. 71. II Cor. XII, 7-10
  2. 72. Deut. XXI, 23, et Gal. III, 13
  3. 73. Matth. XXVIII, 12