Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum. Non, Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo 87Matth. X, 33 . Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine objiciatur quia christianus es. Cui autem modo objicitur quia christianus est? Tam pauci non christiani remanserunt, ut eis magis objiciatur quia christiani non sunt, quam ipsi audeant aliquibus objicere quia christiani sunt. Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere quomodo christianus, et vide si non tibi objiciatur et a christianis, sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus? vis sequi vestigia Domini tui? Objiciatur tibi, erubescis, et erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse ad justitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem 88Rom. X, 10. Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum suum Christus in fronte nobis figi voluit, tanquam in sede pudoris, ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris; spera tibi perfici dulcedinem Dei.