Prorsus, fratres, certum est; aut occidis iniquitatem, aut occideris ab iniquitate. Noli autem quaerere occidere iniquitatem tanquam aliquid extra te. Ad teipsum respice, vide quid tecum pugnet in te; et cave ne expugnet te iniquitas tua, inimica tua, si interfecta non erit: ex te enim est, et anima tua adversus te rebellat, non aliud aliquid. Ex quadam parte cohaeres Deo; ex quadam parte delectaris saeculo: illud quo delectaris saeculo, pugnat adversus mentem quae cohaeret Deo. Cohaereat, cohaereat, non deficiat, non se dimittat, magnum adjutorium habet. Vincit quod in illa sibi rebellat, si perseverat in pugnando. Est peccatum in corpore tuo, sed non regnet. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, ad obaudiendum desideriis ejus 21Rom. VI, 12 . Si vero non obaudieris; etsi est quod suadeat, quod delectet ad malum; non obtemperando facis ut non regnet quod est, et ita fiet postea ut non sit quod erat. Quando? Cum absorbebitur mors in victoriam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem 22I Cor. XV, 54: ibi non erit quod tibi repugnet, non erit quod te aliud delectet nisi Deus. Ergo et isti Judaei inviderunt Domino; delectabat eos principatus. Quidam videbant sibi ab eo auferri principatum, et ex delectatione sua rebellaverunt adversus Dominum: qui si rebellassent adversus delectationem suam malam, ipsam invidentiam vincerent, nec vincerentur ab ea, et esset illis Dominus salvator, qui venerat ut sanaret. Nunc autem faverunt febri, repugnaverunt medico: quidquid suggerebat febris, faciebant; quidquid jubebat contra medicus, negligebant. Ergo illi magis occisi sunt, non Dominus: nam in Domino mors occisa est, in illis iniquitas vixit; vivente autem in se iniquitate, illi mortui sunt.