[vers. 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari 6Joan. XVII, 1; verum etiam de coelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis 7Rom. VIII, 34, diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae ejus: potentatus nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus 8II Cor. XII, 10. Nam vana salus hominum 9Psal. LIX, 13, quae non dexterae, sed sinistrae ejus est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt.