TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Judaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intelligendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca 3Act. X, 13 ; ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis 4Psal. LVII, 5, quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 5Matth. XI, 28-30 . Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in jugo leni et sarcina levi. Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.

Notes

  1. 3. Act. X, 13
  2. 4. Psal. LVII, 5
  3. 5. Matth. XI, 28-30