[vers. 7.] Tanquam prodigium factus sum multis. Hic tempore spei, tempore gemitus, tempore humilitatis, tempore doloris, tempore infirmitatis, tempore vocis a compedibus, hic ergo quid? Tanquam prodigium factus sum multis. Unde, tanquam prodigium? unde mihi insultant qui me prodigium putant? Quia credo quod non video. Illi enim, beati in his quae vident, exsultant in potu, in luxuria, in scortationibus, in avaritia, in divitiis, in rapinis, in saecularibus dignitatibus, in dealbatione lutei parietis; in his exsultant: ambulo autem ego in viam dissimilem, contemnens ea quae praesentia sunt, et timens etiam prospera saeculi, nec alicubi securus nisi in promissis Dei. Et illi: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 39I Cor. XV, 32 . Quid ais? repete. Manducemus, inquit, et bibamus. Age; quid postea dixisti? Cras enim moriemur. Terruisti; non seduxisti Plane hoc ipso quod postea dixisti, incussisti mihi timorem ne tibi consentiam. Cras enim moriemur, dixisti; et praecessit, Manducemus et bibamus. Cum enim dixisses, Manducemus et bibamus; adjunxisti, Cras enim moriemur. Audi contra a me: Imo jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Hanc viam tenens arctam et angustam, tanquam prodigium factus sum multis; sed tu adjutor fortis. Adesto, o Domine Jesu, qui mihi dicas: Noli deficere in via angusta; ego prior transii, ego sum ipsa via 40Joan. XIV, 6, ego duco, in me duco, ad me perduco. Ergo quamvis prodigium factus sum multis; tamen non timebo, quia tu adjutor fortis.