TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Unde enim tibi videtur non scire Deum, et non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima visibilibus rebus et terrenis vendiderat justitiam suam. Qualis justitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam ipsa justitia, aut cum quisquam negat res alienas, majus damnum patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem, iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Inde ergo nescit Deus, et inde non est scientia in Altissimo!