TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] In circuitu impii ambulant : id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum 11Prov. XX, 26, sec. LXX . Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12Sap. IX, 15: multiplicantur autem justi secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem 13Psal. LXXXIII, 8.

Notes

  1. 11. Prov. XX, 26, sec. LXX
  2. 12. Sap. IX, 15
  3. 13. Psal. LXXXIII, 8